Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.12.4 | Cic. Fam. 5.12.6 (English) | >>Cic. Fam. 5.12.9 |
5.12.5
ceteris vero nulla perfunctis propria molestia , casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsa misericordia
est iucunda . quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat ? qui tum denique sibi evelli iubet spiculum , postea quam ei percontanti dictum est clipeum esse salvum , ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude
moreretur . cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque retinetur ? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem , exspectationem , laetitiam , molestiam ,
spem , timorem ; si vero exitu notabili concluduntur , expletur animus iucundissima lectionis voluptate .
quo mihi acciderit optatius , si in hac sententia fueris ut a continentibus tuis scriptis , in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris , secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum . habet enim varios actus mutationesque et consiliorum et temporum . ac non vereor ne adsentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar , quom hoc demonstrem , me a te potissimum ornari celebrarique velle . neque enim tu is es qui , quid sis , nescias et qui non eos magis , qui te non admirentur , invidos quam eos , qui laudent , adsentatores arbitrere ; neque autem ego sum ita demens , ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim , qui non ipse quoque in me commendando propriam ingeni gloriam consequatur .
5.12.7
neque enim Alexander ille causa ab Apelle potissimum
pingi et a Lysippo fingi volebat , sed quod illorum artem cum ipsis tum etiam sibi gloriae fore putabat . atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant ; quae vel si nulla sint , nihilo sint tamen obscuriores clari viri . nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus , qui neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse , quam qui in eo genere laborarunt ; unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnis imagines omnium statuasque superavit . atque hoc praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem , si in tua scripta pervenero quam si in ceterorum , quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum , sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto Themistocli , sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei p . maximis
gravissimisque causis cogniti atque in primis probati , ut mihi non solum praeconium , quod , cum in Sigeum venisset , Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit , sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur . placet enim Hector ille mihi Naevianus ,
qui non tantum 'laudari ' se laetatur , sed addit etiam 'a laudato viro .'
5.12.6
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.12.4 | Cic. Fam. 5.12.6 (English) | >>Cic. Fam. 5.12.9 |